Rzymski elegik Serwiusz Sulpicjusz - znany czy nieznany?
Streszczenie
Libro quarto Corporis Tibulliani continentur ignoti poetae longa elegia, quae Panegyricus
Messallae vulgo appeIlatur (IV, I), quinque elegiae auctoris, quem "Sulpiciae laudatorem" voco
(IV, 2--6), sex brevia elegidia sub Sulpiciae nomine servata (IV, 7-12) et postremo duae elegiae
TibuIlo adiudicatae (IV, 13-14).
Multi viri docti iam diu disputant, qui fuerit "Sulpiciae laudator". Qui poeta talem distichi
elegiaci structuram adhibere solebat, qualis ante Ovidium exculta est.
Constat autem auctorem elegiarum IV, 2--6, quae de amore Sulpiciae erga Cerinthum narrant
atque a muItis viris doctis Tibulli opera ducuntur, "Sulpiciae laudatorem" fuisse. Quisnam is esset
et quare Matronalium die elegiam III, 8 Sulpiciae donasset, quaerebatur. Nova opinio ad ignoti
poetae personam, eius vitae aetatem otiumque litterarium spectans nostro in opusculo proposita
est. Ex meis investigationibus apparet Servium Sulpicium Quinti Horatii Flacci amicum
aequalemque aetate (Hor., Sat., I, 10, 86), elegiarum scriptorem (Ovid., Trist., II, 441; Plin., Ep.,
V, 3, 5) se poetriae fratrem firmissimumque "Sulpiciae laudatorem" praestare.
Collections
Z tą pozycją powiązane są następujące pliki licencyjne: