Streszczenie
Sophistarum doctrinae, quae ad ingenia civium conformanda multum valuit, magna etiam in
Euripidis tragoediis vis fuit. In hac dissertatione praecipue ea tractantur, quae in fabula Alcestidi
dicata insunt et cum Protagorae praeceptis rhetoricis comparari possint. Protagoras, sophista
clarissimus, qui de oppositionibus mułta disserere solebat, duas de quavis re oppositas opiniones
esse existimavit. Qua de causa orationes inter se contrarias haberi posse opinatus est. Euripides,
qui sophistarum disciplinam secutus esse creditur, exposuit nobis dupłices orationes, quae lingua
graeca <5iUUOI ).óyOl appellatae sunt. In Euripidis fabula, quae Alcestis inscribitur, eius generis
disputationes ita a dramatis figuris actae sunt, ut cuiusque personae opinio exprimeretur. Ab
Euripide homines, qui inter se natura moribusque differunt, in scaenam inducti sunt. Qui omnes
ea, quae agerentur facta variis modis aestimabant. Quam ob rem sine uHadubitatione Euripidem
non solum orationes inter se contrarias probationesque adversas sed etiam naturam humanam
diversam ostendisse dici potest.