dc.contributor.author | Stawinoga, Roman | |
dc.date.accessioned | 2013-07-25T15:55:26Z | |
dc.date.available | 2013-07-25T15:55:26Z | |
dc.date.issued | 1995 | |
dc.identifier.citation | R. Stawinoga, Stanowisko Tertuliana wobec filozofii i filozofów, Collectanea Philologica; I, wyd. UŁ, Łódź 1995, s. 61-73. | pl_PL |
dc.identifier.issn | 17 33-03 19 | |
dc.identifier.uri | http://hdl.handle.net/11089/2526 | |
dc.description.abstract | Tertullianus, omni genere litterarum eruditissimus atque iuris prudentiae peritus, quamquam
- ad philosophiam colendam quod attinet - hoc sapientiae studium "ex professo" non exercuit,
verumtamen philosophorum disciplinae ei alienae non erant.
Sunt qui dem viri docti, qui eum philosophiae hostem dicunt. Rectene ac iuste ita iudicent
- quaeritur. Ad quod investigandum ad ea, quae sequuntur allimadvertere par est.TertuJlianus - adulta iam vitae suae aetate "Christi iugo" libentissime a se accepto - exinde
toto animo christianus, omnia videt in speculo, ut ait, "regulae fidei", cuius defensor evasit
fortissimus atque ardentissimus propugnator itemque in certaminibus cum religionis christianae
adversariis ipse adversarius acerrimus vehementer ac effrenate contra eos agens.
Quinam sint adversarii isti? En "philosophorum" cohors superba - gnosticorum praesertim
turba permulta, qui "a philosophia subomati" instrumentis eius sanam Christi doctrinam
corrumpunt eamque ad scientiae genus prorsus humanae adducunt.
Hos igitur, infestissimos integrae fIdei christianae hostes, non autem philosophiam ipsam,
Tertullianus - ,,meliorem philosophiam" (disciplinam nempe christianam) iam adeptus, "philosophorum
pallio" christianus etiam porro ipse vestitus eoque gaudens et sic pałam incedens - acriter .
coarguit et fortiter impugnat. | pl_PL |
dc.language.iso | pl | pl_PL |
dc.publisher | Wydawnictwo Uniwersytetu Łódzkiego | pl_PL |
dc.relation.ispartofseries | Collectanea Philologica;I | |
dc.rights | Uznanie autorstwa-Użycie niekomercyjne-Bez utworów zależnych 3.0 Polska | * |
dc.rights.uri | http://creativecommons.org/licenses/by-nc-nd/3.0/pl/ | * |
dc.subject | Tertulian | pl_PL |
dc.subject | filozofia wczesnochrześcijańska | pl_PL |
dc.title | Stanowisko Tertuliana wobec filozofii i filozofów | pl_PL |
dc.title.alternative | Quid Tertullianus de philosophia et philosophis senserit? | pl_PL |
dc.type | Article | pl_PL |