Linia melodyczna poezji greckiej i jej związki z akcentem wyrazowym na przykładzie "Hymnu delfickiego" I
Streszczenie
Duo Hymni (vel Paeanes) Delphici, II saeculo a.Ch.n. compositi, in Thesauro Atheniensium Delphis conscripti signisque musicis instructi, exemplaria sunt rara musicae antiquae usque ad dies nostros conservata. Ambo rythmo Paeonico astrophico scripti sunt, qua de causa musica eorum dispositio accentum fideliter sequi potuit. His aliisque perpaucis exemplis musicis examinatis repertae sunt ex post rationes accentus cum musica congruentiae, quae hic Primo Hymno adhibito exponuntur; usus eorum ad partes perditas reconstruendas monstratur. Sequitur Hymni notis musicis antiquis atque hodiernis rescriptio.
Collections