Echa hymnów homeryckich w inwokacji I księgi "Corporis Theognidei"
Streszczenie
In hac dissertatione novem disticha invocationem Corporis Theognidei formantia scrutata sunt. Ea omnia in tres partes dividi videntur, quarum prima Apollini, secunda Dianae dedicata est, in ultima autem apostrophe ad Musas Gratiasque invenitur. Obscurum est utrum veterrime tripartitum praeludium Theognidis sphragidem antecesserit, an una atque qualis trium partium collectionem elegiarum inceperit. Indagatores in ea re dissentiunt. In animo mihi erat ostendere duodeviginti versos in toto proemium collectionis fuisse. Hymnos homericos quoque proemiis recitationum propriarum fuisse scimus. Multae similitudines ad structuram pertinentes inter proemium Theognidis et hymnos homericos inveniri possunt imprimis in partibus ad Apollinem et ad Musas Gratiasque. Pars ad Dianam autem structura precationis similis est. Structura praeludii itaque hoc modo explananda sit: pars cum elementis hymnicis, deinde pars cum elementis precationis denique rursus pars cum elementis hymnicis. Inter proemium et hymnos non solum analogiam in forma de genere sed etiam complures similitudines ad phraseologiam spectantes demonstravi.
Collections