dc.description.abstract | Commentatio nostra paradoxon quoddam tractat, quod per aliquot Platonis scripta
(Euthydemus 275d2-277c8, Menon 80d5-e5, Lysis 218a2-b5, Symposium 204b2-b5) apparens,
0mnem philosophorum investigationem inceptum inutile arguit, cum, ut investigatio omnino
suscipiatur, necesse sit nota iam esse investiganti aliquem in modum ea, ad quae cognoscenda
tetenderit.
. Opus tribus e partibus constat. Prima in parte paradoxo artius definito statuimus, quibus
1n locis apud Platonem hoc paradoxon, integrum et non dubitandum, inveniri debeat. In parte
secunda explanare studemus, quem ad modum Plato tractatum a nobis paradoxon superare
temptaverit. Pars tertia consideratio nobis denique fit, qua de causa hoc solvi opportunissimum
Paradoxon Platoni insuperabile manserit. Eius repulsae causa est - ex nostra sententia
- Propria Platoni notio „scientiae", quae - sicut „atomon" concepta - nec dividi nec progredi
neąue augeri potest. | pl_PL |