Abstract
Breviter traetatur de professoris Stephani Oświecimski stud.iis, quae Cretenses litteras,
explanandas spectant. In aliquot opusculis professoris Bohemi Frederici Hrozny litterarum
Cretensium mendosas explanationes vituperabat (a. 1950), harom quoque litterarum indagationes
docte disserebat (a. 1955), litterarum cultusque Graeci continuationem affirmabat (a. 1959),
nonnulas scripturae Mycenaeae tabellas (e.g.PY Cn 1287) explicareconatus est (a. 1965). Virorum
doctorum opera Mycenaeis studiis sacrata diligenter recensebat (a. 1957). In opusculo Atlantidi
dicato (a. 1956) arcanam illam terram cum Creta Minoia conectam esse non exclusit.