Jak rozumiem pojęcie Latinitas viva : na podstawie praktyki szkolnej w liceum i pracy nad podręcznikiem "Roma Latine dicta"
Abstract
Lingua Latina est in schola disciplina ab aliis differens eo, quod discipuli utilitatem eius experiri paene numquam possunt. 1) doctrinam linguae arte loquendi, audiendi, scribendi legendique privatam, 2) dissensionem explanandarum lectionem ex antiquis temporibus provenientium et ipsius status civitatis, 3) praetermissionem desideriorum, quae discipuli ad magistros ferre conantur. Qui Latine loqui, quod Romani antiqui agitaverant, inutile censuerunt, rationem linguae Latinae docendae sine arte loquendi doctoribus imposuerunt. Quo facto ne magistri quidem Latine loqui sciunt, discipulis autem numquam ad Latine audiendum occasio est. Ideo non nemo tantum putat Latinitatem vivam vero olim fuisse et ad nostram aetatem nondum perditam esse. Cum in schola puellas docere coepissem, me Latine loqui nescire paenituit. Sed mihi lingua Latina restituta utlis ad Latine sentiendum apparebat, simili modo C. Caesaris Commentarii de bello civili tempore studiorum sine lexicone et compendio artis grammaticae lecti. Paulo post Latinitatem vivam docere incepi ipsa magistra cum discipulis lingua Latina uti discens. Nullo compendio, quod contingi potest, contenta, proprium praeparare constitui. Quem librum de Roma Latine dicta inscriptum feliciter conficere et ad usum Latine docendi assignare in animo habeo. Volo, ut qui Latine discunt, invenire ibi possint ea, quae ad linguae Latinae studium Romamque antiquam magni aestimandam eorum animos excitent. Magistra postulo, ut disdpuh linguam Latinam gratam sibi et utilem habeant. Inde propono: 1) inter lectiones et magistri et pueri puellaeque Latine loquantur, 2) quid Romani de suis rebus scripserint atque quid re vera illo tempore gestum sit, ex earum litteris cognoscatur, 3) ratio docendi permittatur magistris licere ad utilitatem iuvenum disciplinam scholasticam vertere.
Collections