Wenus - nadzieja fizyki epikurejskiej : z rozważań nad hymnem Lukrecjusza do Wenus, "De rerum natura" I, 1-43
Streszczenie
Disseritur de eximio apud Lucretium cultu Veneris, quam dearum poeta iam in initio sui De rerum natura carminis summis laudibus adorat. Veneris haec invocatio - praeter multorum opinionem sui de auctoris furore atque dementia, mirabili cum ordine composita - indicio fieri potest, quam magna spes a Lucretio posita sit in numinis illius operibus. Cui spei cultuique in speciem adversantia ea, quae in exitu quarti De rerum natura libri canit poeta de vi amoris perniciosa, diligentius inquisita testari tamen videntur praecipuam fuisse Lucretio existimationem amoris tutricisque eius divinae. Religionum et sacrorum inimicus, videtur tamen divino amori omnem attribuisse ortum vitamque, ut primis ex atomis concipiendam, ita per renascentia genera porro propagandam.
Collections