Współczesna dyskusja nad hymnami Kallimacha z Cyreny
Streszczenie
Enarrantur et recensentur studia recentiora ad Callimachi Hymnos pertinetia. Quamquam multae quaestiones continuantur, quod quidem in bonam partem accipiendum esse puto, suscipiuntur etiam disputationes, quibus antiquitatis indagatores ad nostrae disserendi rationem in aliis disciplinis philologicis usurpatam propius accedunt. Laudanda est praecipue multiplex ratiocinandi via, quae personam loquentem a Callimacho poeta distinguere iubet et nimium biographicae, ut ita dicam, interpretationi finem facere sinit. Magis iam respiciuntur et clarius describuntur differentiae, quae ex mutatis poetarum Alexandrinorum condicionibus et hymnos divulgandi modis originem trahunt. Indagationes comparativae illis intertextualibus, quae dicuntur, cedunt. Quibus denique narrationis proprietatibus fiat, ut legentes aut decipiantur aut novas atque inexpectatas significationes in hymnis inveniant, inquirere nonnullis curae est; ad eam rem perficiendam investigationes quae vocantur narratologicae multum afferunt.
Collections