Streszczenie
Bello Peloponnesiaco confecto, Atheniensium res publica ob morum temporumque
inclinationem nec felix amplius nec prospera fuit. Mulieres quoque, occasionem nactae, ut ex
Aristophanis Euripidisque fabulis comperimus, maiorem sibi libertatem vindicare coeperunt.
Rebus funditus mutatis, divites brevi ditiores fiunt. In quibus est Euphiletus, Atheniensis,
ditissimus agrorum possessor, qui sibi amplas ac sumptuosas in urbe exstruxit aedes. Euphiletus
autem, ut ex Lysiae oratione comperitur, ut terrae fructus contra fures et servos tueatur, dintius in
agris moratur. Uxor contra, cui domus cura est commissa, in urbe manet sola. Sed, serva quadam
conscia et ministra, cuiusdam Eratosthenis pellex fit. Quo commercio detecto, Euphiletus rivalem
necat et in ius vocatur.